- TURUNDA
- TURUNDAquasi terunda, subintell, offa, a terendo, Ios. Sealigero in Varron. Salmasio a τυρόεντα, τυροῦντα, quae est placenta caseata, libi vel panis caseati genus fuit: inde turundae, quaelibet μάξαι seu offae. Inprimis offae oblongae, quibus farciuntur gallinae altiles. Varro, de Re Rust. l. 3. Farctunt turundis ordeaceis. Plinius fartilia exponit, l. 10. c. 22. offas Columella, l. 9. c. 7. Italis tronda hodieque eâ notione in usu etc. Inde pro balanis ponit Cato vel eiusmodi κολουρίοις longis et rotundis, quae flstulis immitti poslunt, c. 167. atque ulterius, pro balanis, quae sedi supponuntur, marcus Empiricus, et Scribonius Largus, qui similes esle airoffis, quas μαγδαλίας Graeci dixere, vide supra, voce Apomagdaliae, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1332.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.